Latin · ~7 min
Lines 1.818-1.654
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.818-654
Not analysed yet
CCI. Rarum transitum esse mali in bonum .
Spes inerat corvum mutari posse columba,
Æthiopem posse albescere, stultus eram.
Nam tu qui corvus, tu qui niger esse solebas,
Albule, corvus eris semper, et ipse niger.
Lingua loquax, venterque vorax, corvum, uva Gomorrhæ
Quam calcas, turpem te facit atque nigrum.
CCII. Sibi cupere male, ut alii sit male, invidorum esse .
Regali migrare domo me, Phædime, tecum
Sæpe et sæpe mones; invidus es, video.
Sæpe viatores amor et concordia junxit,
Me tibi collegam gratia nulla facit.
Ut patiar, vis ipsa pati, vis pauper et exul
Esse libens, ut sum pauper et exul ego.
CCIII. Servos sæpe dominos suos male decipere .
Cogitat Ursidius sibi dote jugare puellam,
Ut placeat domino cogitat Ursidius.
Cogitat Ursidius hæredem tollere parvum,
Ut placeat domino cogitat Ursidius.
Cogitat Ursidius domino quacunque placere
Virgine vel puero, quam sapit Ursidius.
CCIV. Cui aliquid oommittas videndum .
Horti divitias commisit Fulvius uni,
Fures ille timens furibus exponere;
Vix Ph�bus noctem, bis pressit Cynthia lucem,
Arboribus fascis diripiturque color.
Ergo servari non hos servare deceret;
Si servabis eos, non bene credo tibi.
CCV. Parum retinere qui cito cuncta transmittit .
Cuncta sapis si cuncta legis, sic, Rufe, probabas;
Sed legis, ergo sapis; Gallus utrumque negat.
Mille die cartas, totidem de nocte revolvis,
Sed nusquam esse potest siquis ubique cupit.
Nec bene firmatur radix quæ sæpe movetur,
Nec multa hospitia pignus amoris habent.
CCVI. Morum discordia gratiam distrahi .
Conventus morum faculam succendit amoris;
Si varias mores, gratia distrahitur.
Demetri Zetus vehementi canduit ira,
Amphion frater dum cecinit cithara,
Projicit hic citharam, jam fax extincta reluxit,
Et fraternus amor c�pit habere moram.
CCVII. Intermittere philosophiam omittere est .
Intermissa diu tanquam si prorsus emissa,
Candide, Lucili, philosophia valet.