Latin · ~7 min
Lines 1.655-1.694
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.655-694
Not analysed yet
Discendi modus est, dum te nescire videbis;
Disce, sed assidue; disce, sed ut sapias.
Sumpta parum, prodest, quæ mox emittitur esca,
Bos quibus est pastus, ruminat hæc eadem.
CCVIII. Diem præcedentem sequentis magistrum .
Ad lucrum converte diem tibi, Valeriane,
Et præcedentem pone sequentis iter;
Et vixisse velis, et multum vivere vive,
Vita vive bona, moribus et licitis.
Vince tuos mores, vincentis nomen habebis;
Sic mihi, sic aliis, Valerianus eris.
CCIX. Non dolere quod multorum est commune .
Quæstibus immensis jacturam, Pontice, defles,
Et commune malum ceu proprim, ipse doles.
Semita sæpe maris te merce beavit opima,
Quas dederat totiens ecce recepit opes.
Ergo dari tibi quod potuit mutabile credas,
Et quod mutatur esse negabo bonum.
CCX. Non ridere ne rideamur .
Ridebas facies aliorum, Pallidiane,
Ridetur facies, Pallidiane, tua.
Humanam faciem pallor maciesque tulere,
Longe diversam substituere tibi.
Ecce genas sulcat sine pondere pellis aniles,
Quales in silva simia scalpit anus.
CCXI. Homini aperienti se magis credendum .
Dam Simulus furit, et sese transfundit in iram,
Dum vomit omne quod est, me facit absque metu.
Sed dum blanditur, dum blæsa et dulcia verba
Supra oleum mollit, subruit usque metu;
Dum tacet, examinat, dum litigat ipse, serenat;
Irasci ergo velit, solvar ut usque metu.
CCXII. Perfidiam invidiæ in lapsu æqualem .
Semper Athis ridet, rides tu, Sostrate, nunquam?
Natura fratres, dissimiles vitio.
Hic plorat risus alienaque gaudia semper,
Omnibus arridet neminem amans alius.
Mortiferæ pestis vitium sibi nutrit uterque,
Perfidiæ primus, Sostratus invidiæ.
CCXIII. Rationalia irrationabilibus digniora .
Cur non evigilas tandem, rebusque gerendis
Non adhibis operam? Somnus et iste malus.
Inspice formicam multo fervere labore,
Ut durare queat frigus et auram hiemis.
Consilio, non natura te vincit, iniquum est,
Plance, præesse tibi quod ratione caret.