Latin · ~7 min
Lines 1.909-1.734
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.909-734
Not analysed yet
CCXIV. Invidum neminem velle docere .
Audieram quia quem doctos contingit adire,
E stulto fieri, Celse, potest sapiens.
Sed sapis, et sapiens per te fit nemo tuorum,
Immo facis stultum qui fuerat sapiens.
Nil Platonis acumen, nil facundia Tulli,
Ut solus sedeas inter eos sapiens.
CCXV. Cui des videndum .
Qui justis sanctisque viris, Tigelle, ministrat,
Sumit ubi donat, spargit et accumulat.
Qui vero indignis bis munera præstita perdit,
Et quoniam donat, donat et immeritis.
Tu quoque communis meretricibus et parasitis
Quicquid habes perdis, perderis ergo miser.
CCXVI. Militem, delicatum non bene prcæliari .
Mollibus assuetus loricam ferre recusat,
Cervici teneræ ferrea cassis obest.
Sæpius uncta manus capulum non accipit ensis,
Lota et fota cutis frigore et imbre dolet.
Assiduus Veneris vexillifer, Æmiliane,
Virtutis nunquam signifer esse potest.
CCXVII. Iniquo honorem non contingere .
Injusto queritur contingere Gaius honorem,
Delituisse refert justitiæ faciem.
Dico, si sit honor, nulli contingit iniquo;
Si sit iniquus homo, nullus habetur honor.
Est honor, et quod non, sed dicitur hoc dato iniquo,
Dicitur et quod honor sit datus immerito.
CCXVIII. Vitiosum non debere velle levari .
Est aliquis multo qui quærat honore levari,
Ipsius ut virtus notior esse queat.
Attolli multo nolit Damasippus honore,
Ejus ne vitium notius esse queat.
Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat major habetur, habet.
CCXIX. Omnino vitium levitatis occludere .
Excusat vitiosa patrum natura tuorum,
Te, Probe, nempe levem te genuere leves.
Ah! quotiens petii, levitatis crimine spreto,
Ut constans lingua, corde, manu, fieres;
Sed modo ne levior fias levitate relicta,
Oro manere velis in levitate tua.
Ista tibi simplex placeat constantia saltem,
Ut miser æternum permaneasque levis.
CCXX. Frustra fatigari qui corrigit stultum .
Errore illectus, non vult errore resolvi,
Solvere queris eum, stultus uterque nimis.