Latin · ~7 min
Lines 1.735-1.774
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.735-774
Not analysed yet
Ille quidem, quoniam vitam moriendo fatigat,
Tu, quia nolentem consilio revocas.
Hic fovea jacet, ille luto, contemnit uterque
Surgere, das dextram, Marce, levando neces.
Frustra autem niti, lites odiumque subire,
Extremusque furor summaque stultitia est.
CCXXI. Non posse teneri qui mutatur .
Amnis Acharnaum variabat sæpe figuras,
Alcides tenuit, cum superaret eum.
Diva Thetis formas quas sumere vellet, inibat;
Vidit eam Peleus, sensit, eam tenuit.
Contingi quoniam, quoniam potuere teneri,
Ille quidem victus, hæc fuit exhibita.
Sed quia nemo potest te, Protesilae, videre,
Nemo tenere potest, vincere nemo potest.
CCXXII. In omnibus tempus aptum aspicere .
Diligit Umbritius tenebras, latebrosa requirens;
Noctis amans, solem non videt Umbritius.
Disputat Umbritius cum c�lo lumina surgunt;
Cum fugiunt solem conticet Umbritius.
Colligit Umbritius vires a munere Bacchi;
Vires a c�na colligit Umbritius.
Corripit Umbritius vino somnoque labantes;
Infantes, stultos, corripit Umbritius.
CCXXIII. Nulli vel omnibus credere vitium esse .
Rufe, quid est quoniam te nulli credis amico?
Omnibus et nulli credere te, vitium est.
Omnia cum socio sapiens deliberat, æque
Ac sibi cuncta refert, ducit adintus eum.
Sed facile est justo quam vivit dicere vitam,
Te tua difficile est facta referre palam.
Sic speciosus homo facie procedit aperta,
Cum facies turpis veste tegi soleat.
CCXXIV. Horam bene vivendi procrastinandam non esse .
Vivendi recte fatuus procrastinat horam,
Crastine, eras semper das mihi, nunquam hodie.
Crastina lux accepta tibi, dum crastina lux est,
Dum venit, et nondum est; incipit esse, doles.
Das causas, tunc cras aliud promittis, et ecce
Dum cras multiplicas, tempus et hora fugit.
Rides me quasi derisum dum verba dedisti,
Tu te ludificas, tu capis et caperis.
CCXXV. Iniquum esse inire contraria .
Postume, nummorum cumulabas milibus archam,
Ventre cibis vacuo, plena crumena cibus.