Latin
Scriptores Historiae Augustae, Severus Alexander, lines 14.18.1.45-14.18.1.46
Greek and Roman Historians, here 14.18.1.45-46
Not analysed yet
[XXXVI] Denique hac illum arte deprehendit, ut quendam inmitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulte quasi praesidium postularet, ut pro eo Alexandro secreto suggereret; 2 quod cum factum esset, ac Turinus suffragium promisisset dixissetque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc inpetraret, eventum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus adnuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impetratum autem esset, quod petebatur, Turinusque ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit probatisque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem illum adligari praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, necavit praecone dicente: "fumo punitur, qui vendidit fumum." 3 ac ne in una tantum causa videretur crudelior fuisse, quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret, et invenit Turinum saepe et in causis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus, qui aut praeposituras aut provincias acceperant.
[XXXVII] Spectacula frequentavit cum summa donandi parsimonia, dicens et scenicos et venatores et aurigas sic alendos quasi servos nostros aut venatores aut muliones aut voluptarios. 2 convivium neque opiparum neque nimis parcum sed nitoris summi fuit, ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, aurata vero numquam, cum haec habere Heliogabalus iam coepisset, et ante, ut quidam praedicant, Hadrianus habuisset. 3 usus convivii diurnus hic fuit: vini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum pondo quinquaginta. 4 nam semper de manu sua ministris convivii et panem et partes aut holerum aut carnis aut leguminum dabat, senili prorsus maturitate patrem familias agens. 5 erant decreta et carnis diversae pondo triginta, erant et gallinaci duo. 6 adhibebatur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis matri i s deum et ludis Apollinaribus et Iovis epulo et Saturnalibus et huius modi festis diebus fasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur additis gallinaciis duobus. 7 leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat et his maxime, quos sciebat per se non habere. 8 nec divitibus quicquam talium munerum misit, sed ab his semper accepit. 9 habuit cottidie et mulsi sine pipere sextarios quattuor, cum pipere duo, et, ne longum sit omnia inserere, quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est, omnia et ad modum et ad rationem illi sunt praebita. 10 pomis vehementer indulsit, it aut secunda mensa illi saepius ponerentur. unde etiam iocus extitit non secundam mensam Alexandrum habere sed fecundam. 11 ipse cibo plurimo referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfatim tamen. 12 frigida semper pura usus, et aestate cum vino rosa condito; quod quidem solum ex diverso genere condito Heliogabali tenuerat.