Latin
1.1.708 to 1.1.715
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.708-715
Not analysed yet
CAP. VIII. Ordinatus extra tempora suspenditur, donec dispensetur cum eo, et ordinans punitur. Urbanus III. Archiepiscopo Pisano. Quum quidam episcopi Sardi, sicut nobis est ex tua parte propositum, quibusdam pecuniam, sicut iuramento tenebantur adstricti, non solverint, et quidam episcopus ipsius terrae in die dedicationis ecclesiae ordines, quum dies ille ad hoc institutus non fuerit, celebraverit, quidam etiam iuraverint aliquando, quod fratri vel sorori, patri vel matri loqui non debeant, aut quodlibet eis subsidium ministrare, a nobis, quid de huiusmodi faciendum sit, tua fraternitas requisivit. Nos itaque denegare nolentes quod a nobis caritate suggerente postulare videris, discretioni tuae praesentibus literis respondemus, quod in episcopos illos, qui suum transgressi sunt iuramentum, est tanto gravius vindicandum, quanto maiori praeeminent dignitate, et eorum exemplo facilius alii poterunt ad similia provocari. Episcopum autem, qui die, quo non debuit, ordines celebravit, canonica disciplina corrigere, et ordinatos a susceptis ordinibus tamdiu reddere debes expertes, donec apud nos vel successores nostros restitutionis gratiam consequantur. Illi vero qui iurant non loqui patri, vel matri, vel sorori, vel fratri, aut eis humanitatis subsidium exhibere, absolvendi sunt ab illius observantia iuramenti, quum illicitum sit, et omni contrarium rationi, iniuncta tamen eis de hoc, quod male iuraverunt, poenitentia competenti. CAP. IX. Graeci a Latinis ordinari non debent, nec econtra, si in ritu ordinandi sunt diversi. Coelestinus III. Hidronensi Archiepiscopo. Quum secundum regulas ecclesiasticas et sanctorum instituta Pontificum sacri sunt ordines in certis temporibus conferendi, quidam Graeci episcopi ritus sui et consuetudinis observantiam in Latinos clericos exercentes, eos ad sacros ordines passim provehunt, qui non sunt praeterquam in IV. temporibus conferendi. Sane sicut latoris praesentium Io. relatione cognovimus, quod, quum ipse a quodam domino, cui servierat, et ut in capella sua divina officia celebraret, cuidam Graeco episcopo foret praesentatus, idem episcopus Cathamarsenis eum in sacerdotem promovit, quem postmodum dioecesanus episcopus ab exsecutione officii vel taliter suscepti ordinis credidit suspendendum, quae utique consuetudo consuetudini ecclesiasticae inimica et detestabilis est et penitus improbanda, et, nisi multitudo et antiqua consuetudo esset in causa, sic ordinati non deberent permitti in susceptis ordinibus ministrare. Nam apud nos sic ordinati deponerentur, et ordinantes auctoritate ordinandi de censura canonum privarentur. Quia vero, sicut dicitur, in partibus Calabriae ut Latini a Graecis, et Graeci a Latinis secundum alterutrius institutionis observantiam ordinantur, et an sit antiquitus observatum, fraternitati tuae, quae, discernere melius ista poterit, eiusdem Iohannis iudicium duximus committendum, per apostolica scripta mandantes et potestatem tibi praesentium auctoritate indulgentes, ut, cognita diligentius veritate et observantia consuetudinis, si qua super his a Latinis clericis recepta est, et hactenus approbata, vel si tibi apparuerit aliter discernere de ipso Iohanne, quod cum salute animae suae poteris, cessante appellationis diffugio, statuere non moreris, studiosius attendens, utrum reordinandus sit, an sine periculo animae suae in sic recepto ordine debeat celebrare, addito, si quid noveris in supplemento ordinis adiungendum. Nolumus autem de cetero commixtiones et consuetudines rituum in ordinibus observari, nec sumi ab aliis in exemplum, si cum isto duxeris misericorditer dispensandum.