Latin
Book 5, lines 5.1.240-5.1.243
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.240-243
Not analysed yet
. 75 Innocentius III. in concilio generali. . 75 . 75 Quia nonnullis propter inopiam et legendi studium et opportunitas proficiendi subtrahitur, in Lateranensi concilio pia fuit constitutione provisum, ut per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui eiusdem ecclesiae clericos aliosque scholares pauperes gratis instrueret, aliquod competens beneficium praeberetur, quo et docentis relevaretur necessitas, et via pateret discentibus ad doctrinam. Verum, quoniam in multis ecclesiis id minime observatur, nos, praedictum roborantes statutum, adiicimus, ut non solum in qualibet cathedrali ecclesia, sed etiam in aliis, quarum sufficere poterunt facultates, constituatur magister idoneus, a praelato cum capitulo, seu maiori et saniori parte capituli eligendus, qui clericos ecclesiarum ipsarum [et aliarum ]gratis in grammatica facultate ac aliis instruat iuxta posse. Sane metropolis ecclesia theologum nihilominus habeat, qui sacerdotes et alios in sacra pagina doceat, et in his praesertim informet, quae ad curam animarum spectare noscuntur. Assignetur autem cuilibet magistrorum a capitulo unius praebendae proventus, et pro theologo a metropolitano tantundem; non quod propter hoc efficiatur canonicus, sed tam diu reditus ipsos percipiat, quamdiu perstiterit in docendo. Quodsi forte de duobus ecclesia metropolis gravetur, theologo iuxta modum praedictum ipsa provideat, grammatico vero in alia ecclesia suae civitatis sive dioecesis, quae sufficere valeat, faciat provideri.
CAP. V.
Praelati et capitula ad studia theologiae scholares dociles transmittere tenentur, qui in absentia reditus praebendarum suarum et beneficiorum per quinquennium integraliter percipient. Et si proprii reditus ad sustentationem studii eis non sufficiunt, debet praelatus cum capitulo eis providere: magistri vero, donec docuerint, integre percipiunt fructus beneficiorum -suorum. -
Honorius III. Super specula [Domini licet immeriti constituti, dum d iligenter multo intuitu contemplamur statum ecclesiae generalis, d olemus plurimum et tristamur, quod, quum albae sint regiones ad messem plurimam et operarii sint perpauci, plerique vigiles, q ui tenentur custodire Domini vineam, dormiunt somnium suum, neque zizania nimium excrescentia in manipulos ad comburendum c olligunt, quamvis ea iugiter superseminet inimicus. Quumque lactens et parvulus deficiat in plateis, vix est qui frangat panem parvulis, aut propinet sitientibus aquam sapientiae salutaris, eo, q uod modica est in terra scientia Domini, quia plurimi velut luxores filii accepta non modica portione substantiae Iesu Christi comparant sibi de ipsa siliquas vacuas et sonoras, quae non satiant, et aquam hauriunt cum situla Samaritanorum de puteo vel torrente aquarum infidelium, qui sitim hydropici non relevant, sed irritant. Tales equidem hortum conclusum, cui non communicat alienus, ubi fons est, et puteum aquarum viventium deserentes, ac fodientes sibi cisternas, quae aquam non prae valent continere, quasi non invenientes pascua fastidito manna, dum suspirant ad Aegypti olera et pepones, currunt ad scientias lucratives, statuentes in terram suos oculos declinare. Ut igitur per increpationes validas tanquam per patris verbera filii aberrantes ad matris ubera revocati veluti pulli aquilarum queant expeditius advolare, ac inoffense atque libentius velint et valeant currere in odorem flagrantis gratiae Iesu Christi ad hauriendum aquas vivas in gaudio de fontibus Salvatoris, quos dam obices amovere cupimus huic itineri obsistentes, et necessaria quaedam annectere his, quae ab antecessoribus nostris edita sunt ab olim ad propagationem propaginis vitae verae. ]Quum itaque de singulis provinciis puellae speciosae, ac virgines pro rege Assuero, qui beatitudo dicitur, per ancillas quaeri debeant, et adduci ad arcem et moenia civitatis, et per manum Aggei mundum muliebrem accipere, necessariorum videlicet fulcimenta ,Volumus et mandamus, ut statutum, [editum ]in concilio generali de magistris theologis per singulas metropoles statuendis, inviolabiliter observetur, statuentes insuper de consilio fra trum nostrorum, ac districte praecipiendo mandantes ,ut, quia super hoc propter raritatem magistrorum se possent forsitan aliqui excusare, ab ecclesiarum praelatis et capitulis ad theologicae professionis studium aliqui docibiles destinentur, qui, quum docti fuerint, in Dei ecclesia velut splendor fulgeant firmamenti, ex quibus postmodum copia possit haberi doctorum, qui, velut stellae, in perpetuas aeternitates mansuri ad iustitiam valeant plurimos erudire, quibus, si proprii proventus ecclesiastici non sufficiunt, praedicti necessaria subministrent. Docentes vero in theologica facultate, dum in scholis docuerint, et studentes in ipsa integre per annos quinque, percipiant de licentia sedis apostolicae proventus praebendarum et beneficiorum suorum, non obstante aliqua alia consuetudine vel statuto, quum denario fraudari non debeant in vinea Domini operantes. Hoc autem inconcusse volumus observari, firmiter disponentes, quod feriantur poena debita transgressores. [Sane licet etc. (cf. c. 10. Ne cler. vel mon. III. 50.) Dat. Viterbii VII. Kal. Dec. Pont. nostri Ao. IV. 1219.]