Latin
Book 5, lines 5.1.244-5.1.250
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.244-250
Not analysed yet
TITULUS VI. DE IUDAEIS, SARRACENIS, ET EORUM SERVIS.
CAP. I. Si servus, a Iudaeo emptus, causa mercimonii factus est vel fieri desiderat Christianus, pro XII. solidis redimitur.
Ex concilio Matensi.
Praesenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum Christianum mancipium Iudaeo deinceps serviat, sed datis XII. solidis pro quolibet bono mancipio, ipsum mancipium quicunque Christianorum, seu ad ingenuitatem seu ad servitium, licentiam habeat redimendi. Et si Christianus fieri desiderat, et non permittitur, idem fiat, quia nefas est quem Christus Dominus redemit blasphemum Christi in servitutis vinculis detinere.
CAP. II. -Iudaeus Christianum in servum habere non potest, in adscriptitium vero potest.
Gregorius Episcopo Lucensi.
Multorum ad nos [relatione pervenit, a Iudaeis, in Lunensi civitate degentibus, in servitium Christiana detineri mancipia. Quae res nobis tanto visa est asperior, quanto a fraternitate tua patientia operosior. Oportebat quippe te respectu loci tui, atque Christianae religionis intuitu, nullam relinquere occasionem, ut superstitioni Iudaicae simplices animae non tam suasionibus, quam potestatis iure quodammodo deservirent. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam, ut secundum piissima rum legum tramitem, ]Nulli Iudaeo liceat Christianum man cipium in suo dominio retinere: sed, si qui apud eos inveniuntur, libertas eis [tuitionis auxilio ex legum sanctione ]servetur. Hi vero, qui in possessionibus eorum sunt, licet [et ]ipsi legum districtione sint liberi, tamen, quia colendis terris eorum diutius adhaeserunt, utpote conditione loci debentes, ad colenda rura remaneant, consuetas pensiones praedictis viris praebentes. Cuncta etiam, quae de colonis vel originariis iura praecipiunt, peragant, et nihil eis extra hoc oneris [amplius ]indicatur. Quodsi quisquam Iudaeorum aliquem de his vel ad alium transferre locum, vel ad aliud obsequium retinere voluerit: ipse sibi imputet, qui ius colonarium temeritate sua ,et ius dominii sibi iuris severitate damnavit. [In his ergo omnibus ita te volumus sollerter impendi etc. ]CAP. III.