Latin
Book 5, lines 5.1.251-5.1.256
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.251-256
Not analysed yet
Iudaei antiquas synagogas retinere possunt, novas exigere non possunt. -
Idem Genuensi Episcopo.
Iudaei de civitate [-vestra huc venientes questi nobis sunt, quod synagogam eorum, quae Caralis sita est, Petrus, qui ex -eorum superstitione ad Christianae fidei cultum Deo volente per ductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est dominico in ipsa festivitate paschali, cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate; atque imaginem illic genitricis Dei Dominique nostri, et venerandam crucem, et birrum album, quo de fonte resurgens indutus fuerat, posuisset. De qua re et filiorum nostrorum Eupaterii gloriosi magistri militum, atque magnifici pii in Domino praesidis, aliorumque nobilium civitatis vestrae ad nos haec eadem scripta attestantia incurrerunt. Qui etiam adiecerunt, a vobis hoc praesensum, et praedictum Petrum, ne hoc auderet, fuisse prohibitum. Quod -cognoscentes omnino laudavimus, quia, sicut revera bonum decuit sacerdotem, nil fieri, unde iusta esset reprehensio, voluistis. Sed quia ]per hoc, quod minime vos [in ]his, quae prave acta sunt, miscuistis, displicere vobis quod factum est demonstrastis, [considerantes hac de re vestrae voluntatis intentum, ac magis iudicium, his hortamur, affatibus, ut sublata exinde cum ea, qua dignum est, veneratione imagine atque cruce, debeatis quod -violenter ablatum est reformare, quia ]Sicut legalis diffinitio Iudaeos novas non patitur erigere synagogas: ita [quoque ]eos sine inquietudine veteres habere permittit. [Ne ergo supradictus Petrus vel alii etc. ]
CAP. IV. In die Veneris sancto non licet Iudaeis tenere ostia vel fenestras apertas.
Alexander III. Quia super his, unde nos in literis tuis de Iudaeis scripsisti, certum canonem non habemus, fraternitati tuae signi ficatione praesentium intimamus, quod clero tuo in unum pariter convocato ,Generaliter tam nostra quam tua auctoritate -interdicas, ut Iudaei ostia vel fenestras in die Parasceues aperta non habeant, sed clausa teneant tota die. Manci pia quoque Christiana nulla cum eis habitare permittas, sed -generaliter cunctis edicas, ne aliquis Christianorum in eorum servitio audeat commorari, ne forte ex ipsorum conversatione ad Iudaismi perfidiam convertantur. -[De terris vero etc. -(-cf. c. 16. de decim. III. 30.)]
CAP. V. Excommunicari debent Christiani, qui in domo serviunt Iudaeis, vel -Sarracenis sive paganis. Et principes saeculares excommunicari debent, qui Iudaeos baptizatos suis bonis spoliare praesumunt.