Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.38
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIX [Al. xxxIII]. Defuncto a igitur apud urbem Constantinopolitanam Justiniano imperatore, Justinus ambivit imperium, vir niniiac avaritiae deditus, contemptor pauperum, senatorum exspoliator: cui tanta fuit cupiditas, ut arcas juberet fieri ferreas, in quas nomismatis aurei talenta A congereret; quem etiam ferunt in hæresim Pelagianam dilapsum. Nam non post multam tempus exsensus e effectus, Tiberium Caesarem sibi ascivit ad defensandas pro. vincias suas, hominem justum, eleemosynarium, aequum, discernentem, obtinentemque victorias: et, quod omnibus supereminet bonis, etiam verissimum Christianum. Denique Sigibertus rex legatos ad Justinum E imperatorem misit, pacem petens, id est Uvarinerium Francum, et Firminum Arvernum. Qui ductus primorum temporum reliquiæ supersunt. Inscriptionem vero Luc integram proferimus: euntes evectu navali, Constantinopolitanam sunt urbem ingressi, locutique cum imperatore, quae peterunt obtinuerunt. Ad sequentem tamen annum «in Galliam sunt regressi. Posthæc autem Antiochia aEgypti, et Appamia Syriae, maximæ civitates, a Persis captae sunt, et populus captivus abductus. Basilica tunc sancti Juliani Antiochensis martyris gravi incendio concremata esi. Ad Justinum autem h in. peratorem Persae-Armeni cum magno serici intexti pondere venerunt, petentes amicitias ejus, atque narrantes se imperatori Persarum esse infensos. Vcnerant enim ad eos legati ejus, dicentes: Sollicitudo imperialis sciscitatur, si foedus initum cum eo custodiatis intactum. Respondentibus illis, omnia ab his pollicita illibata servari, dixerunt legati: In hoc apparebit vos ejus amicitias custodire, si ignem, ut ille veneratur, et vos veneremini. Respondente populo nequaquam se haec facturum, ait episcopus qui coram erat: Quae est in igne deitas, ut venerari queat? quem Deus ad usus bominum procreavit, qui fomentis accenditur, aqua restinguitur, adhibitus urit, neglectus i tepescit. Haec et his similia episcopo prosequente, legati furore succensi, actum conviciis fustibus caedunt. Cernens autem populus sacerdotem suum sanguine cruentatum, super legatos irruunt, manus injiciunt, interimuntque: et, sicut diximns, hujus imperatoris amicitias petierunt.