Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.39
Unproofread scanNot analysed yet
XL [A/. XXXIV]. Palladius aurem Brittiani I quondam comitis ac Caesariae Alius, comitatum in urbe Gaballilana k, Sigiberto rege impertiente, pro. meruit, sed orta intentio inter ipsum et Parthenium episcopum, valde populum collidebat. Nam pIerumque conviciis, ac diversis opprobriis, ac crimiC nibus obruebat episcopum, pervadens res ecclesiae, spoliansque homines ejus. Unde factum est ut, hac intentione crescente, cum ad praesentiam jam dict: principis properassent, et diversa sibi invicem objectarent, mollem episcopum, effeminatum Palladius vocitaret: Ubi sunt mariti tui, cum quibus stuprose ac turpiter vivis? Sed haec in sacerdetem verba prolata, divina confestim ultio subsequens abolevit. Nani anno sequenti semotus a comitatu Palladius Arvernum regressus est; Romanus vero comitatum amLiviL Factum est autem, ut quadam die in urbc Arverna uterque conjungeretur, et altercantibus inter se pro hac actione comitatus, audivit Palladius se a Sigiberto rege debere interfici: sed falsa haec et maximę a Romano emissa deprehensa sunt. Tunc ille timore perterritus, ita in augustiam gravem redactus est, ut minaretur se propria dextera perimere; cumquc a matre vel a cognato suo Firmino intente attenderetur, ne perficeret quod mente amara conceperat, per intervalla horarum elapsus a matris aspectu, ingressusque cubiculum accepto salio solitudinis, evaginato gladio, cornuaque ensis pedibus calcans, acumen ad pectus erexit, impressusque desuper, gladius ab una ingressus mamilla in spatulam dorsi regressus est: crectusquc iterum, similiter altera mamilla perfossus cecidit, et mortuus est: quod non sine diaboli opere perfectum scelus mirati sumus. Nam prima eum plaga interficere potuit, si non diabolus sustentaculum praebuisset, quo haec nefanda peragerel. Currit ma ter exanimis, et supra filii corpusculum orbata collabitur, atque omnis familia voces planctus emitti. Verumtamen ad monasteriuM Chrononensem a delatussepulluræ mandatur. sed non juxta Christianorum cadavera positus, sed nec Missarum solemnia meruit b. Quod non ob aliam causam hist ob injuriam episcopi, hæc ei evenisse probatur. XLI [Al. XXXV]. Alboinus vero Langobardorum I reI, qui Chlothosindam regis Chtothacharii filiam habebat, relicta regione sua, Italiam cum omni illa Langobardorum gente petiit. Nam commoto exercitu, cum uxoribus et liberis abiere, illuc commanere deliberantes. Quam regionem ingressi, maxime per septem annos pervagantes, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem. Mortua autem Chlothosinda uxore Alboini, aliam duxit conjugem, cujus patrem ante paucum tempus interfecerat. Qua de causa mulier in odio semper virum habens, locum opperiebatur, in quo posset injurias patris ulcisci. Unde factum est, ut unum ex famulis concupiscens, virum veneno necaret 4: quo defuncto, cum famulo abiiL'; sed apprehensi, pariter interiecti sunt. Langobardi deinceps alium super se regem statuunt.