Latin
Book 2, Chapter 45
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
Inter reliqua vero insignia suscipiendorum miraculorum, ponimus et istud, quod insipientes corrigat et roboret sapientes. Igitur Cautini episcopi tempore, quo, ingruentibus peccatis populi, Arverna regio ab excidio luis quam inguinariam vocant devastabatur (Vid. Hist. /. iv, c. 31), ego Brivatensem vicum expetii, scilicet ut qui meritis tutari nequibam, beati martyris Juliani salvarer praesidio. In quo dum commorarer vico, unus puer ex nostris ab hoc morbo corripitur, reclinatoque ad lectulum capite, graviter aegrotare coepit. Erat autem febris assidua cum stomachi pituita, ita ut si aliquid acciperet, confestim rejiceret; nec erat ei cibus confortatio, sed magis exitus putabatur. Denique mei cum viderent eum in extrema vexari, ariolum quemdam invocant. Ille vero venire non differens accessit ad ægrotum, et artem suam exercere conatur. Incantationes immurmurat, sortes jactat, ligaturas collo suspendit, promiuit vivere quem ipse mancipaverat morti. Haec autem me nescio agebantur; quae cum mihi delata fuissent, amarissimus reddor, et cum gravi suspirio illud commemoro, quod Dominus per Eliam prophetam Oziae regi pronuntiat, dicens: Quia dereliquisti Dominum Deum Israel, et consuluisti deum Acharon; ideo de lectulo in quo ascendisti non consurges, aed morte morieris (7 V Reg. i, 16). Nam iste post adventum arioli validius febre succensus, spiritum exhalavit, cujus post obitum interpositis paucis diebus, puer alius simili laborare coepit incommodo. Tunc ego eis inquio: Accedite ad Martyris tumulum; et aliquid exinde ad ægrotum deportate, et videbitis magnalia Dei, atque cognoscetis quid sit inter justum et injustum, et infer timentem Deum et non servientem illi. Accedentes autem, parumper pulveris circa sepulcrum jacentis sustulerunt. De quo ut hausit infirmus cum aqua, protinus assecutus est medicinam, recuperatisque viribus ac restincta febre convaluit. Intelligite ergo nunc, o omnes qui insipientes estis in populo, et postquam ista discusseritis, scitote quia nihil sunt quae ad seducendum humanum genus diabolus operatur. Ideo moneo ut si quis vexillo crucis signatus, si quis baptismi ablutione mundatus, si quis vetustate deposita in novo nunc homine viget, talia postponat ac negligat; quaerat autem patrocinia martyrum, per quos sanitatum miracula celebrantur: postulet adjutoria confessorum, qui merito amici sunt dominici nuncupati; et quae voluerit, obtinebit.