Latin
Book 2, Chapter 46
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
Eo tempore, cum post obitum Proserii martyrarii •Urbanus diaconus, hujus basilica £ordinatur aedituus, mira res ad sepulcrum Sancti apparnit. Nam vigilante diacono in lectulo suo auditus est sonitus, quasi ostium basilicae panderetur. Post multarum vero horarum spatium, audivit ipsum iterum claudi. Post hæc surgens de strato, praecedente lumine accedit ad tumulum Sancti: niirum dictu, vidit pavimentum rosis rutilantibus esse respersum! Erant autem magnae valde, cum fragrantia odoris immensi. In It ipsas quoque cancelli celaturas, mirabatur rosas intus, nonus enim erat mensis; et hae ita erant virides, ac si easdem ipsius putares horae momento e ramis virentibus esse decerptas. Tunc cum grandi reverentia collectas secretius posuit, multis exinde in firmis medicamenta distribuens. Nam energumenus quidam ex Turonico veniens, ut exinde delibutum potum sumpsit, ejecto daemone purgatus abscessit.