Latin
Book 2, Chapter 47
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 47
Unproofread scanNot analysed yet
Mulier erat a nativitate caeca, quae se exhiberi a parentibus ad beati Martini tumulum deprecata est: ubi cum venisset, prostrata per triduum ad cancellos, qui ante sepulcrum sancti. Antistitis habentur extrinsecus, responsum accepit per somnium, dicente sibi sancto viro: Si lumen recipere desideras, require basilicam sanct! Juliani, in qua dum præsidium Mar iyris expetes [At. ,expeticris], ille conjunctus Marlino visum tibi necessarium, simul orationum suarum suffragiis, revocabunt. Exsurgens autem mulier, et ignorans quod in Turonico hujus martyris reliquiæ tenerentur, ad Santonicam urbem dirigit. Victorina *ctenim materfamilias, ex nobili stirpe progenita, in villae suæ territorio basilicam construxerat, reliquiasque beati Martyris condiderat. Ad banc ergo aedem mulier accedens, orat per triduum. Dic autem tertia advenit natalis Baptistae dominici: stante autem populo, et lectionum dogmata auscultante, subito murmur magnum oritur. Presbyter vero qui solemnia celebrabat, comprimere voces cupiens, interrogat quid hoc esset. Gui unus ex astantibus ait: Murmur mitescere non potest, quia virtus Domini miraculum prodidit. EccE enim mulier illa quae sg cæcam testabatur ortam, erumpente ab oculis sanguinc, visum recepit. Tunc omnes benedixerunt Deum, cognoscentes pariter quæ fuerant gesta.