Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 25
Gregory the Great, Registri Epistolarum 25.1
Unproofread scanNot analysed yet
a Gregorius Joanni Constantinopolitano, L Eulogio Alcxandrino, c Gregorio Antiocbeuo, Joanni Jeroso- Iymitano, et d Anastasio expatriarchæ AotiocbeoQ, paribus. Consideranti mibi quod impar meritis, at toto animo renitens, pastoralis curæ pondera portare compulsus sum, caligo mœroris occurrit, et triste cor nihil aliud nisi cas quae videri nil sinunt tenebras videt. Nam quid antistes a Domino, nisi pro delictis populi intercessor eligitur? Qua itaque fiducia ad eum pro peccatis alienis intercessor venio w apud quen) de propriis securus non s1 Si fortasse quispiam apud potentem virum, qui ct sibi tratus, et mihi esset incognitus, intercessoram suum me fieri quæreret, protinus responderem: Ad intercedendum venire nequeo. quia ejus notitiam ex sedula familiaritate non habeo. Si igitur recte homo apud hominem, de quo minime præsumpsissem, fieri inLerceseor erubescereln, quantæ hoc audaciae est, quod apud Deum pro populo locum intercessoris obtioco, cui familiarem me esse per vitae meritum non agnosco? Qua in re est mihi adhuc aliud gravius formidandum, quia sicut cuncti liquido novimus, cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati ad deteriora animus prorocatur. Et valde pertimesco ne commissa mihi plebs fidelium reatus mei additamento depereat, cujus nunc usque delicta Dominus aequanimiter tolerabat. Cum vero utcunqae hunc timorem supprimo, et consolatam mentem ad pontificalis operis studia accingo, considerata ipsa rei immensitate deterreor. (Cf. Joan. Diac. I. II, c. 3.)