Latin
Book 2, Letter 52
Gregory the Great, Registri Epistolarum 52.6
Unproofread scanNot analysed yet
Valde vero epistola vestra gavisus sum, quod vos exhortationi studium dare fatemini. In hoc etenim scio quia curam vestri ordinis solerter agilis, si ad auctorem vestrum et alios trahere curatis. Quod autem in eodem loco dicitis vos mei similes non esse, post obortam laetitiam me illico contristastis, quia laudes meas per irrisionem dici existimo, quas per veritatem minime recognosco. Ago autem omnipotenti Deo gratias, quia per vos quidem baeretici ad sanctam Ecclesiam revocantur. Sed curro vobis esse necesse est r ut ipsi quoque qui intra sanctae Ecclesiae gremium continentur ita vivant, quatenus ejus adversarii pravis moribus non existant. Nam si non divino desiderio, sed terrenis cupiditatibus voluptatibusque deserviunt, intra ejus gremium filii alieni nutriuntur.