Latin
Book 2, Letter 52
Gregory the Great, Registri Epistolarum 52.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem vos fatemini ecclesiasticos ordines ignorare non posse, ego quoque hoc de vobis per omnia scio, atque idcirco valde contristor, quia cum rerum ordinem scitis, in ine, quod pejus est, sciendo deliquistis. Postquam enim ad beatitudinem vestram et decessoris mei et mea in cau,a llonorati archidiaconi scripta directa sunt, tunc contempta utriusque sententia prœfatus Honoratus proprio gradu privatus est. Quod si quilibet ex quatuor patriarchis fecisset, I sine gravibsimo scandalo tanta contumacia transire nullo modo potuisset. Tamen postquam fraternitas vestra ad suum ordinem rediit, nec ego meæ, nec decessoris mei injuriæ memor sum. (Vide lib. i, epist. i9 et 20, ac hujus lib. epit. 17, 19, 20.)