Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Per flores teneri quique et incipientes, per mala vero perfecti fideles designantur. Sponsa quippe quia amore languet, fulciri se floribus et stipari malis appetit, quia dum se æternitatis desiderio afficit, dum qualiter illuc perveniat, tota anxietate perquirit, (b) sed perventionem dum in carne vivit, omnino non invenit, fatigata in desiderio suo requiescit, et in hoc solo gaudet, si circa se prospicit vel quibus ipsa, vel in quorum perfectione consolationem de languore suo perspicere possit. Quibus de sponso suo subsequenter haec dicit: (Vers. 6.) Læva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me.