Latin
Chapter 5
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.13
Unproofread scanNot analysed yet
Dum inquisitione dilecti sponsa sollicitatur, in eustodes civitatis indicit: qui dum sancta mens desiderio Sponsi sui Christi se aftligit, praedicatorum verba in Scripturis divinis suscipit, et eis quandiu a Christo (a) exsulat, ejusdem quem quaerebat(b) amori intendit. In quibus quid exercitationis inveniat, subjuogit: Percusserunt me, etvulneraverunt me: tulerunt pallium meum custodes murorum. Custodes percutiunt sponsam et vulnerant; quia prsedicatores sancti dum coelestia loquuntur, amantem animam afficiant, et majori amore sagittant. Pellium tollunt; quia si quid pompæ sæcularis residuum erat in corde, exhertationibus suis ab animo auferunt. Pallium tollunt; quia aliquando ante verba praedicatorum nos non cognoscebamus, ipsique omne quod interius latebat dum loquunlur, detegunt. Quoddumfit,amplius diligendi sunt: et ut pro nobis dilecto loquantur, devotius exorandi. Quod agit sponsa dum subjungit: (Vers. 8.) Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietilei quia amore langueo.