Latin
Chapter 5
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.14
Unproofread scanNot analysed yet
Dum enim sanctis viris cogitationes nostras reseramus, dum eis sive viventibus nobiscum, sive jam vitam aeternam ingressis desiderium nostrum expandimus, et per Deum oramus, ut Domino Christo pro nobis orando offerant desiderium quo afficimur, quid aliud agimus, quam filias Jerusalem adjuramus, at dilecto, cui nobis proximiorcs sunt, nuntient quia amore languemus? Sed et ipsi Sancti, si adhuc nobiscum sunt, et oratores suos orant, et qui ut nuntient, orantur, prae humilitate tanquam ignari interrogant, dicentes: (Vers. 9.) Qualis est dilectus tuus ex dilecto, opulcherrima mulierum? Sed quia quo ardentius diligunt, eo dulcius verba de eo repetunt, idem ipsum iterum dicunt: (Vers. 9.) Qualis est dilectus tuus ex dilecto: quia sic adjurasti nos? Dilectus ex dilecto Sponsus dicitur: ut videlicet per repetitionem dileclionis, maximus amor loquentis ostendatur. Vel dilectus ex dilecto bene Chrislus vocatur; quia si Filium diligimus, et Patrem ex quo est, consequenter amamus. Respondet sponsa subsequendo, dicens: (Vers. 10.) Dilectus meus candidus est et rubicundus, electus ex millibus.