Latin
Chapter 5
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.15
Unproofread scanNot analysed yet
Candidus et rubicundus Christus esse perbibetur; quia nullum omnino peccatum faciens, justitiae pulchritudinem ex integro tenuit, et tamen tanquam peccator esset, ad mortis pasbionem accessit. Cui per prophetamdicitur: Quare ergo rubrum est indumentum tuum? (Isai. LXIII, 2.) Electus vero est exmillibus, quia ex totius generis humani massa, nullus sine peccato reperitur: ipse vero non solum sine peccato fuit, sed etiam peccatores sua justitia et sanguine redemit. Sequitur: (Vers. ii.) Caput ejus aurum optimum: comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ sicut corvus.