Latin · ~2 min
Poem 3491
Gwinne, Act V.1 3491
Not analysed yet
FLAV. vox imperante digna, quam dispar tamen
nunc imperanti! talis, o talis regat,
lupo sit ille praeda, qui se agnum facit.
dura nisi facimus patimur: audendum est: habet
res acta caput, a capite felicem exitum.
agatur aliquid.
SEN. et quid?
FLAV. aliquid.
SEN. non times?
FLAV. nisi timor ipse, terribile in istis nihil.
mihi, tibi, ab illo timeo: sed pellit timor
timorem; et illum tollet, ut tollat metum.
Nudat ensem Flavius.
SEN. quae spes?
FLAV. in isto.
SEN. in principem?
FLAV. egregie malum. 3500
SEN. malus, at ferendus.
FLAV. si bonos alios ferat.
SEN. poteris tribunus unus?