Latin · ~12 min
Lines 1.68-1.70
Historia Augusta, Severus Alexander 1.68-70
Not analysed yet
[LIV] Et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur: "deponite", inquit, "dexteras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non terrent. 2 si enim unum hominem occideritis, non vobis deerit res p. ,non senatus, non p. R. ,qui me de vobis vindicet." 3 cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit: "Quirites, discedite atque arma deponite." 4 mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non ad castra, sed ad devorsoria varia recesserunt. 5 tuncque primum intellectum est, quantum eius severitas posset. 6 denique etiam signa stipatores et hi, qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt, arma collecta populus ad Palatium tulit. 7 eam tamen legionem, quam exauctoravit, rogatus post dies XXX, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Dafnem luxuriati essent vel per coniventiam seditionem fecisset exercitus.
[LV] Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus tutelis versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque milites a ud laudem verbis adduceret. 2 fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elefantis falcatisque mille et octingentis curribus ad bellum venerat, equitum multis milibus, statim Anthiochiam redit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea, quae per vicos diripuerant, et duces et ipsos milites habere iussisset. 3 tuncque primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicubi servire, acceptis praetiis reddidit pretiumque vel his, qui manu ceperant servos, dedit vel in aerarium contulit.
[LVI] Post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit. 2 Ex actis senatus die VII. kl. Octob. : "Persas, p. c. ,vicimus. longae eloquentiae opus non est, tantum scire debetis, quae illorum arma fuerint, qui apparatus. 3 iam primum elefanti septingenti idemque turriti cum sagittariis et onere sagittarum. ex his triginta cepimus, ducenti interfecti iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille DCCC. 4 adducere interfectorum animalium currus ducentos potuimus, sed id, quia et fingi poterat, facere supersedimus. 5 centum et viginti milia equitum eorum fudimus, catafractarios, quos illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos Persarum cepimus eosdemque vendidimus. 6 terras interamnanas, Mesopotamiae scilicet, neclectas ab inpura illa belua recepimus. 7 Artaxerxen, potentissimum regem tam iure quam nomine, fusum fugavimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse signis effugit relictis. haec sunt, p. c. ,gesta. 8 eloquentia opus non est: milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit. 9 vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati." adclamatio senatus: "Alexander Auguste, di te servent. Persice maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. trophaea tua et nos videmus, victorias et nos videmus. 10 iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam {de Germanis speramus. per te victoriam} undique praesumimus. ille vincit, qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives p. R."