Latin · ~9 min
Lines 1.71-1.72
Historia Augusta, Severus Alexander 1.71-72
Not analysed yet
[LVII] Dimisso senatu Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tunicis Persicis in templo locatis contionem huius modi habuit: "Quirites, vicimus Persas. milites divites reduximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos circenses Persicos dabimus." 2 haec nos et in annalibus et apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo suo eum proditum non vicisse regem, sed, ne vinceretur, fugisse. 3 quod contra multorum opinionem dici non dubium est his, qui plurimos legerint. nam et amisisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo, ut Herodianus auctor est contra multorum opinionem. 4 post hoc cum ingenti gloria comitante senatu equestri ordine atque omni populo circumfusisque undique mulieribus et infantibus, maxime militum coniugibus, pedes Palatium conscendit, cum retro currus triumphalis a quattuor elefantis traheretur. 5 levabatur manibus hominum Alexander, vixque illi per horas quattuor ambulare permissum est, undique omnibus clamantibus: "salva Roma, salva res p. ,quia salvus est Alexander." 6 alia die actis circensibus et item ludis scenicis deinceps congiarium populo Romano dedit. 7 puellas et pueros, quemammodum Antoninus Faustinianas instituerat, Mammaeanas et Mammaeanos instituit.
[LVIII] Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingitana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum adfinem eius et in Armenia per Iunium Palmatum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae. quibus in senatu et apud populum lectis vario tempore, cum etiam de Isauria optatae venissent, omnibus nominibus est ornatus. 2 his vero, qui rem p. bene gesserant, consularia ornamenta decreta sunt, additiis etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus his, qui erant pauperes et aevo iam graves. 3 captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores fuerunt, eos militiae, non tamen magnae deputavit. 4 sola, quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum essent, si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent. 5 addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere, quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidentium desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat.