Latin · ~8 min
Lines 1.73-1.74
Historia Augusta, Severus Alexander 1.73-74
Not analysed yet
[LIX] Post haec cum ingenti amore apud populum et senatum viveret, et sperantibus victoriam cunctis et invitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum profectus est, deducentibus cunctis per centum et centum quinquaginta milia. 2 erat autem gravissimum rei p. atque ipsi, quod Germanorum vastationibus Gallia diripiebatur. 3 pudoremque augebat, quod victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus subiecta videbatur. 4 magnis igitur itineribus, laetis militibus contendit. sed cum ibi quoque seditiosas legiones conperisset, abici eas praecepit. 5 verum Gallicanae mentes, ut sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam, et longe maiorem post Heliogabalum non tulerunt. 6 denique agentem eum cum paucis in Brittannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia, sed latrocinantium modo quidam milites et hi praecipue, qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem pati non possent, occiderunt. 7 multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercendum dati fuerant, eum occidisse, multi aliter; 8 a militibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent.
[LX] Imperavit annis XIII diebus VIIII. vixit annis XXVIIII mensibus III diebus VII. 2 egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est. 3 Omina mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, hostia cruenta effugit et, ut se civiliter generebat ac permixtus populo erat, albam eius vestem, cum qua constiterat, cruentavit. 4 laurus in palatio eius civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, ingens et antiqua tota subito decidit. 5 arbores fici tres quae ficus eas ferrent, quibus Alexandrianarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum tentoria imperatoria his adnexa essent. 6 mulier Dryas eunti exclamavit Gallico sermone: "vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas." 7 ut tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid diceret, ita coepit: "occiso imperatore Heliogabalo." 8 hoc tamen nomini fuit, quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat.