Latin
2.1.39 to 2.1.46
Hugo of St. Victor, Didascalicon 2.1.39-46
Not analysed yet
Huic epulae vicisse famem, magnique penates Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis Hirtam membra super, Romani more Quiritis, Induxisse togam. musica in anima alia est in virtutibus, ut est iustitia, pietas, et temperantia, alia in potentiis, ut est ratio, ira, et concupiscentia. musica inter corpus et animam est illa naturalis amicitia qua anima corpori non corporeis vinculis, sed affectibus quibusdam colligatur, ad movendum et sensificandum ipsum corpus, secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habuit. musica haec est, ut ametur caro, sed plus spiritus, ut foveatur corpus, [757A] non perimatur virtus. musica instrumentalis alia in pulsu, ut fit in tympanis et chordis, alia in flatu, ut in tibiis et organis, alia in voce, ut in carminibus et cantilenis. tria quoque sunt genera musicorum: unum quod carmina fingit, aliud quod instrumentis agitur, tertium quod instrumentorum opus carmenque diiudicat. CAPUT XIII De geometria. Geometria tres habet partes, planimetriam, altimetriam, cosmimetriam. planimetria planum metitur, id est, longum et latum, et extenditur ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum. altimetria altum metitur et extenditur sursum et deorsum. [757B] nam et mare altum dicitur, id est, profundum, et arbor alta, id est, sublimis. cosmos mundus interpretatur, et inde dicta est cosmimetria, id est mensura mundi. haec metitur sphaerica, id est, globosa et rotunda, sicut est pila et ovum, unde etiam a sphaera mundi propter excellentiam dicta est cosmimetria, non quia tantum de mundi mensura agat, sed quia mundi sphaera inter omnia sphaerica dignior sit. CAPUT XIV De astronomia. Nec contrarium est, quod superius immobilem magnitudinem geometriae attribuimus et mobilem astronomiae, quia hoc secundum primam inventionem dictum est, secundum quam etiam geometria mensura terrae dicitur. [757C] vel possumus dicere quod id quod geometria in sphaera mundi considerat, id est, dimensio regionum et circulorum caelestium, immobile sit, secundum hoc quod ad geometricam considerationem pertinet. geometria enim non considerat motum, sed spatium. quod autem astronomia speculatur mobile sit, id est, cursus astrorum et intervalla temporum. sicque universaliter dicemus immobilem magnitudinem geometriae esse subiectam, mobilem astronomiae, quia, licet ambae de eadem re agant, una tamen contemplatur id quod permanet, altera id quod transit speculatur.