Latin
Theorema 2. Propositio 2
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 22
Unproofread scanNot analysed yet
At DF, arcus sesqui horae, sesquialter est arcu FK unius horae; erit &arcus LK sesquialter LM: angulus igitur LNK sesquialter erit angulo LNM, &per consequens AB, sesquialter est BC; Temporum igitur intervalla analoga sunt locorum distantiis, &c. quod erat demonstrandum. Lemma 2. Terra sit sphaerica, ab Austro in SeptenOtrionem procedentibus Coeli intervalla, quibus majores, &majores stellae apparent analoga sunt locorum distantiis. Si in eodem schemate DFLI, Meridianus statuatur, sitque Horizon IK australior, GB ad Boream vergat, ED, magis borealior; demonstrabitur, ut in praecedenti intervalla esse analoga, quod &Theon demonstravit; ergo EC, Quod erat demonstrandum.