Latin
114
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 114
Unproofread scanNot analysed yet
Eractis quae de Mathematum objecto, nec non de partitione succurrebant disserenda; postremâ Lectione de modo, quo circa suum objectum versantur, occepi dicere. Quem utique non abs re duxi, ex instituta harum cum aliis disciplinis collatione quadantenus illustrare. Et Mathematici quidem discursus efficacia quibus praesertim ex fontibus promanet, haud obscurè hinc insinuavi, ejusque firmitatem adserui κατασκευαστικῶς. Nunc ἀνασκευαστικῶς agendi partes obveniunt; incumbitque nobis τ ἐξ ναντias, Mathematici ratiocinii certitudinem &praestantiam impugnantium, impetus sustinere, captionibus occurrere, tricas expedire. Ad rem. Mathematicas scientias Aristoteles appel. II. de coelo. cap. 7. lat ἀκριβεστάτας ἐπιστήμας. Idem ἀκριβολοMetap. I. ρίαν, exactam disserendi rationem ceu pecucap. ult. liarem illis attribuit; hisque consentanea passim innuit, atque supponit; nullusque dubito, quin ad has potissimùm attendendo. demonstrationis quam primus tradidit doctrinam effinxerit, ad illam saltem illustrandam ac confirmandam ex iis pleraque depromit exempla.