Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 79
Unproofread scanNot analysed yet
Quod siquis ulterius quaerat cui bono talis motus aut talis fiat retardatio, is nautas adeat &ab illis discat an parum ipsis utilitatis &solatii adferat habere se in coelo sidus quod multiformi sua facie &motu, multiformes adeo aestuum vicissitudines tam constanter &fideliter ubique repraesentet. Luna igitur non movet maria, sed solum signat spatia &momenta motus, estque non causa efficiens, sed velut index &mensura aestuum qui passim in mari occurrunt. Nec tamen hanc solam utilitatem quantumvis magnam huic nostrae telluri praestat ista motuum Lunarium varietas, alia quoque commoda quae exinde humano accedant generi siquis scire aveat, is Astronomorum consulat libros, unde satis luculenter patebit, Lunam non regere vel maria vel terras, sed tantum istis ancillari, &à summo opifice fabricatam, non ut sit causa, sed tantum ut sit signum &mensura temporum &tempestatum anni, uti S. loquitur Scriptura. CAP. XIX. Quaenam sit ratio augmenti &decrementi aestuum. Ausam nunc reddamus illius motus quem vulgo Menstruum vocant, cum potius Semi-menstruus