Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
sit dicendus. Non enim uti Luna peracto mense, sed decimo quinto die totam absolvit periodum. Una hebdomade crescunt maria, una quoque decrescunt, quo spatio elapso prius recuperant libramentum. Non recte itaque illi loquuntur, qui dicunt aestus maris cum Luna crescere &decrescere, cum id saltem per semissem mensis verum fit. Nam alio semisse Luna decrescente crescunt aestus. Verum quo magis adpareat non esse Lunam quae dispares adeo in mari motus efficiat, veram augmenti &decrementi hujus rationem explicabimus. Sic itaque se res habet.