Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 80
Unproofread scanNot analysed yet
Tellus tota illustratur à Sole horis 24. Maria vero geminum cursum &recursum non absolvunt nisi 48 minutis serius. Citius ergo Sol eidem puncto imminet, quam maria secundum recursum possint implere. Quapropter contrarius est aliquamdiu motus Oceani isti motui quem Sol de novo inducit, unde non nihil retardatur. Perit quippe celeritatis pars fere septima. Quod si iterum 24 horae exspirent, &Sol eidem puncto immineat, jam maris ultimus recursus Soli contrarius erit per horam unam &min. 37, itaque magis etiamnum tunc frangitur cursus marium. Perit quippe motus sive celeritatis pars plusquam quarta. Tertio die elapso amittit mare partem celeritatis dimidiam. Quinto die praetereunte superest tertia tantum celeritatis pars, &sic porro, ita ut quanto serius maris recessus contingit, tanto quoque fiat imbecillior, idque ad diem usque octavum, quo sistuntur cursus &recursus, propterea quod aequantur tempora, parque sit motus Oceam illi motui quem Sol indies renovat. Cum enim hoc die Sol denuo eidem puncto imminet, jam maris cursus totis sex horis, hoc est toto recursu retardatus est.