Latin
vi
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum vi
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tamen imputanda non sunt oceano aut tempestatibus, quae in majori orbis habitati parte satis bene sibi constant, sed vel nautarum, vel exercitorum culpae, qui cursuum &recursuum maris non satis gnari, coeca &sibi ipsis damnosa nonnunquam impertiunt mandata. Nam sane quotquot magna in Oceano fiunt naufragia, maxime exinde provenire, quod temporum &motuum ejus haud satis exploratae sint leges, peritiores ut puto nautae libenter admittent. lidem etiam fatebuntur tutius navigari Oceanum cymba papyracea, dummodo haec non desit scientia, quam praegrandi &firmiter compacta navi, cujus nauclerus mutationum quae in aquis &aere contingunt, fuerit imperitus. Sed quid ego haec apud Vos, ILLUSTRISSIMI DOMINI cum nemini Vestrum istaec non sint cognitissima, &in civium Vestrorum salutem unanimiter optetis, ut sit aliqua disciplina quae tantam fiduciam &securitatem addat navigantibus, ut non magis marium quam terrarum motus pertimescant?