Latin
vii
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum vii
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem vero humana ratione id ipsum effici nequeat, nullum saltem erit crimen quantumvis pauca exposuisse, dummodo vita proficiat, &aliqua exinde redundet utilitas. Non itaque aversa &injucunda fronte istos conatus nostros excipietis, ut spero, praesertim si praeter voluntatem plus aliquid contulisse videamur. Quod si me non omnino spes fefellerit, &aliquam saltem adprobationem promeruero, non tantum mihi gratulabor, sed &summopere accendar, ut &haec ipsa &complura alia ad idem argumentum facientia aliquanto copiosius &diligentius imposterum perse quar. Sin vero inutilis visus fuerit labor noster, non tamen propterea boni civis officium negligam, nec cessabo, ILLUSTRISSIMI DoMINI, S Vobis, &Reip. omnia felicia precari. Illustrissimo &Potentissimo vestro nomini devotissimus