Latin
Book 3, lines 3.1.439-3.1.457
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.439-457
Not analysed yet
19. 5. Dei seruum sine intermissione legere, orare et operare oportet, ne forte mentem otio deditam spiritus fornicationis subripiat. Cedit enim labori uoluptas, animum autem uacantem cito praeoccupat. Contuere Salomonem per otium multis fornicationibus inuolutum, et per fornicationis uitia usque in idolatriam lapsum.
XXI. De monachis qui curis saeculi occupantur.
21. 1a. Hii qui pro Dei timore saeculo renuntiant, et tamen curis rerum familiarium inplicantur, quanto se rerum studiis occupant, tanto diuinae se ipsos subtrahunt caritati.
21. 1b. Qui simul et terrenis parere curis et diuinis exercere student, utrumque conplectere simul non ualent; nam duas curas pariter inesse pectori humano non posse, et duobus seruientem dominis uni placere difficile esse.
21. 2. Nisi prius a secretioribus cordis expellatur inportuna saecularium multitudo curarum, anima, quae intrinsecus iacet, nequaquam resurget. Namdum se per innumeras saeculi cogitationes aspargit, ad considerationem sui se nullatenus collegit.
21. 3. Arguitur eorum tepor qui, Deo uacare uolentes, et mundo renuntiant et curas proprias aspernantur, sed dum propinquorum utilitates procurant, a Dei amore se separant.
21. 4. Vir spiritalis ita prodesse debet suae propinquitatis, ut, dum illis gratiam carnis praestare studet, ipse ab spiritali proposito non declinet. Multi enim monachorum amore parentum non solum terrenis curis, sed etiam forensibus iurgiis inuoluti sunt, et pro suorum temporali salute suas animas perdiderunt.
21. 5. Interdum ordinata discretio est, dum negatur parenti quod praestatur extraneo, ut noueris non prohibere pietatis officium, sed negare carnalitatis affectum. Parentibus enim carnaliter praestatur, quod extraneis pie inpenditur.
21. 6. Sicut nostra nobis non odienda est anima, sed eius carnales odio debemus affectus habere, ita nec parentes odio a nobis habendi sunt, sed eorum inpedimenta, quae nobis ab itinere recto praepediunt, dum tamen Dominus ita praecepit a nobis parentes odire, sicut et animas nostras.
21. 7. Figuram sanctorum uirorum renuntiantium saeculo uaccas designasse allophylorum, arcam Dei gestantes. Nam, sicut illae pignerum affectibus a recto itinere minime digressae sunt, ita et uir mundo renuntians, parentelae obtentu non debet a bono praepediri proposito.