Latin
Book 3, lines 3.1.459-3.1.475
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.459-475
Not analysed yet
XXII. De his qui mundi amore praepediuntur.
22. 1. Multi cupiunt conuolare ad gratiam Dei, sed timent carere oblectamenta mundi. Prouocat quidem eos amor Christi, sed reuocat cupiditas saeculi. Qui proinde obliuiscuntur uoti, quia capiuntur inlecebris uanitatis.
22. 2. Quaecumque mens procellis mundi huius inuolueris, lignum conscende crucis, ut a mari, id est tempestate huius saeculi libereris. Namnullus te a lacu mortis humanae saluabit, nisi Christus eruerit.
12. 3. Qui saeculo renuntiare disposuit, transgressionis reatu adstringitur, si uotum mutauerit. Atrociter enim in discussione diuini iudicii arguendi sunt, qui, quod professione sponderant, implere opere contempserunt.
22. 4. Mirabiliter conparatur simititudo a uoluptatibus mundi conati redire ad Deum, retinentibus eum cupiditatibus saeculi, ei qui dormitans exsurgere conatur, et sopore somni deprimitur. Ille enim ad bonum nouit redire, et uoluptatum fascibus non sinitur. Iste melius elegit uigilare, sed soporis torpore tenetur.
22. 5. A bono in deterius lapsos, supra carbones frigidos fieri nigriores, quia per torporem mentis ab igne caritatis Dei extincti sunt et per mundi appetitum a luce supernae inluminationis priuati nigredine peccatorum fuscantur.
22. 6. Quidam intentionem bonae operationis metu extingunt inopiae, nec permittuntur infirma mente desiderata perficere; et cum indigere in mundo metuunt, a gloria superna semetipsos abscidunt.
22. 7. Multis consiliorum argumentis insidiatur eis diabolus, in acquirendo plurima, qui in paucis et modicis uouerant esse contenti. Opponit igitur in eorum mentes futuras filiorum egestates, persuadet habere plura, unde sibi egenisque sufficiat, quatenus his blandimentis intentionem bonae deuotionis subuertat, atque in terrenis lucris deceptam mentem reducat.
22. 8. Multis argumentis insidiatur diabolus eis qui renuntiant saeculo, ut eius se iterum amori substernant. Grauius autem illos in concupiscentiis saeculi ferit, quos post renuntiationem ad mundi amorem reduxerit. Et maxime per cenodoxiam subicit sibi diabolus monachum, ut quem per saeculi amorem retinere non potuit, ab humilitatis culmine subtrahat, et per superbiae tumorem sibi subditum faciat.