Latin
Book 3, lines 3.1.827-3.1.849
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.827-849
Not analysed yet
46. 11. Qui blando uerbo castigatus non corrigitur, acrius necesse est arguatur. Cum dolore enim abscidenda sunt quae leniter sanari non possunt.
46. 12. Qui admonitus secretim corrigi de peccato neglegit, publice arguendus est, ut uulnus, quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari.
46. 13. Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda; palam enim sunt arguendi qui palam nocent, ut, dum aperta obiurgatione sanantur, hii qui eos imitando deliquerant, corrigantur.
46. 14. Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Necesse est enim ut pro multorum saluatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur.
46. 15. Ita erga delinquentem sermo est proferendus, sicut eius qui corripitur expostulat salus. Quod si opus est aliquam medicamenti salutem uerbo increpationis aspargere, lenitatem tamen corde opus est retinere.
46. 16. Doctores nonnumquam duris feriunt increpationibus subditos; qui tamen a caritate eorum quos corripiunt non recedunt.
46. 17. Saepe ecclesiae censura arrogantibus uidetur esse superbia, et quod a bonis pie fit, crudeliter fieri putatur a prauis, quia non discernunt recto oculo quod a bonis recto fit animo.
46. 18-20a. Notandum ab omni pontifice uehementer ut tanto cautius erga commissos agat, quanto durius a Christo iudicari formidat; nam sicut scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, in ipsa remetietur uobis. �Cotidie namque omnes delinquimus, et in multis erroribus labimur. �Qui enim in nostris delictis clementes sumus, in alieno peccato rigorem tenere nequaquam debemus.
46. 20b. Multi aliorum uitia cernunt, sua non aspiciunt et cum ipsi maximis criminibus obnoxii teneantur, minora peccata fratribus non dimittunt.
46. 21. Hypocritae trabem in oculo suo consistentem non sentiunt, et haerentem festucam in lumine fratris intendunt.
46. 22. Facilius reprehendimus uitia aliena quam nostra. Namsaepe quae peruersa in aliis iudicamus, in nobis nocibilia esse minus sentimus, et quod in aliis reprehendimus, agere ipsi non erubescimus.
46. 23. Facilius uitia uniuscuiusque quam uirtutes intendimus, nec quid boni quisque gesserit agnoscere, sed quidmaliegerit, perscrutamur.