Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 123-2
Unproofread scanNot analysed yet
a terra superari, quae annuo motu circulum absolvit, cùm trium horum reditus longe tardiores sint; vicissim vero terrae motus superatur a Venere &Mercurio. Sit in sequenti schemate D centrum, circa quod volvantur mobilia &videns. Sit A oculus videns: datae partes in quas feruntur mobilia a dextris in sinistras STV, quando in illis partibus dextris cernuntur Saturnus, Iupiter, &Mars, apparent promoti ab M versus T, &tunc addere motui eccentrici apparenti, agantur itaque DE, DO.