Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 124
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero in iisdem partibus detrahunt Venus &Mercurius aequalitati &motui medio Solis apparenti, quo ęqualitas eorum mensuSinistrae ratur, certis etiam liDextrae mitatisque angulis a linea DB removentur, agantur a D puncto lineae, DP, DL, &ab A ducantur AL, AP. At in partibus sinistris, in quibus Saturnus, Iupiter, &Mars videntur detrahere velocitati, ducatur recta DC, &ab A recta AC, adeo ut AC detrahat motui DC. at in Venere &Mercurio ducatur recta DG, &ab A recta AG, quae addat, &promoveat usque ad certum angulum definitae quantitatis, qui sit FAD. Quibus datis, &quia addunt medio motui in dextris partibus Saturnus, Iupiter, &Mars, &promoventur ad lineam DT ad quam tendunt, cumque fuerint in E, addunt medio motui angulum DEA, in O vero angulum DOA. Manifestum est, si planeta Saturnus, Iupiter, aut Mars, à C profectus transiret inter D &A, per circulum FL, aut alium, detracturum aequalitati, ac proinde fore tarditatis limites in illis partibus, &tarditatem fore maximam in contactu AL, quae cum non appareat in illis partibus dextris, hoc est, in semicirculo ZMT, sed promotio, non transibit ullus superiorum inter DA, sed supra A, &veniet a C in E. Contraria ratione in Venere, &Mercurio, siquidem in dextris detrahentes angulos DAI, DAP, DAL per SLI semicirculum, semper detrahunt motui medio, qui ADB terminatur; si enim transirent per E, adderent semper, in illo semicirculo, motui medio, qui tunc foret DE; transeunt itaque Saturnus, Iupiter, &Mars supra terram, Venus &Mercurius infra. Probant etiam clarissime regressus Mercurii, &Veneris, qui fiunt quando Soli conjunguntur, transire ipsos inter Solem &terram, quando ab F ad L feruntur, reclinantur enim AI, AP, AL, contra partes, in quas motus fertur. Superiores vero tunc retrogradi apparent, quando Soli opponuntur, &terra ipsos superans reclinat lineas in antecedentia, intercedens ipsa inter Solem &superiores. APVT XI. Sphaerae Lunaris diversum esse centrum a caeteris. Am occurrit diversitas in Luna, ipsa enim circa terram incedit, ita ut ad Solem centrum viae illius impossibile sit alligare; demonstrativè autem