Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 125
Unproofread scanNot analysed yet
probamus, Lunam non respicere centrum mundi Solem, &circa illum non volvi primario, &per se, sed quasi terrae appendicem, sed circa terram, si ostenderimus Veneris revolutionem diversum centrum a Luna habere; Sol etenim Veneris &caeterorum commune est centrum, quare si Luna idem cum Venere centrum non habeat, cum caeteris commune non habebit. Theorema primum nostrum hic revocandum est. sit itaque Veneris orbis FGH, quae circa terram in illo circulo describat per Zodiacum partem circuli FH, manifestum est illo theoremate, primùm terram A totam esse extra orbem Veneris. Luna vero interim saepius revolvitur circa terram A, dum Venus FH describit; quare secundum sequitur, ipsam intra suam revolutionem terram A continere, &circa illam volvi. totum etiam esse circulum BCD extra Veneris circulum FGH, patet ex eo, primò quia Venerem tegit, &conspectui nostro eripit, quare propius abesse a terra debet Luna quam Venus. Secundo quia nunquam intercedit inter Lunam &terram Venus, quapropter Venere propior Luna terris semper existit. At infra Martem volvi, certum; quippe opposita Soli Martem tegit, quare terrae propior est stella Martis, &infra illum sita. Terra igitur, velut astrum primarium, ut cum Keplero loquar, habet circa se Lunam famulam, &pedissequam, quo nomine Copernicus illam appellat; nunquam autem videtur regredi, ex eo scilicet, quod omnes motus corporum aethereorum simplices sint, aequales, &ad easdem semper partes tendant; quare Luna visa ex terra, quae intra orbem Lunarem est, easdem versus partes semper ferri videtur; quo pacto qui in Sole foret nullum regressum planetarum videret, hoc enim sequitur ex nostro theoremate 5, &sequente. Nec solum systema lunare secundarium in coelis apparet, circa Iovem sunt quatuor satellites, qui tubi optici beneficio visuntur revolvi in circulis distinctis, quorum plana unita sunt cum plano orbis planetae; neque Saturnus cohaerariis suis destitutus est, qui lateribus semper assidentes ovalem ipsum ostendunt.