Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 126
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XII. Veri mundi systematis schema partibus suis constantis, tam oculo nudo, quam tubo armato, visibilibus. COl in centro nullo motu lationis movetur, sed in loco suo circa proO prium axem gyratur; circa ipsum in sphaera omnium minima volvitur Mercurius, qui a centro primus est; sequitur eum, ambitque Venus. Tertia est revolutio annua terrae, &circa terram Lunae sphaera velut epicyclus. Mars superior circulo suo hos praedictos complectitur, pernoxque factus Sole terrae propior fit. Quintum locum tenet Iupiter, circa quem quatuor satellites discurrunt. Sextus est Saturnus cum suis lateronibus; atque haec est mobilium regio. à Saturno ad fixas immensum est spatium, quod stellis carere vix crediderim, omnesque aequaliter a Sole distare. In hac porro dispositione omnes sphaerarum amplitudines temporibus reditus sui inter se analogae sunt. Mercurius, qui citissime revolvitur, nempe diebus 87, h. 23, 45, brevissimum circulum currit, tempori brevissimo commensurabilem. Venus Mercurium sequitur, cujus revolutiones tardius redeunt, &propterea in majori circulo cursum perficit, revolviturque diebus 224. hor. Veneris vero reditus medii sunt inter Mercurii &terrae restitutiones medio fere Arithmetico. Tertia est terra, cujus revolutio constat diebus 365, h. 5, 49; hujus circulo Lunae circulus infixus est, cujus ἀποκαταστάσεις alium servant ordinem. Quartus Mars, qui in ampliore sphaera quam terra latus, tardius revolvitur, anno nempe Aegyptio 1, diebus CCCXXI, horis XXII, XXIV. Quintus Iupiter, qui annis aequabilibus Aegyptiis XI, diebus CCCXV, horis XVII, XIV cursum perficit. Sextus &remotissimus in amplissima sphaera est Saturnus, qui annis Aegyptiis XXIX, diebus CLXII, h. XXVII, XXXVI redit ad locum quem prius tenuerat. CAPVT III