Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 128
Unproofread scanNot analysed yet
PHILOLAI CAPVT XIII. Ratio communis Veneri &Mercurio, ostendens ipsos circa Solem volvi. Via connexio superiorum planetarum sufficienter, &clarè geometrica via terram moveri demonstrat; consequens inde necessarium, &pari certitudine innixum deducemus; Venerem scilicet &Mercurium circa Solem incedere. quod si ita non esset, ponamus inter Solem, &terrae annuum circulum, Veneris &Mercurii circulos comprehendi, ita tamen ut Mercurii sphaera intra Veneream locata sit. Sit itaque B Sol centrum annui orbis CA, supponatur circulus Veneris HE tota comprehensa inter Solem &terrae annuum circulum, &Mercurii orbis intra Venereum esse nempe GF. Sequeretur ex tali hypothesi, elongationes Veneris a Sole in aliquo situ duplas apparituras earum quas huc usque omnes observatores contemplati sunt. posita enim terra in K, &Venere in I, videretur Sol in M, terra in L, distans a Sole praeter circuli quadrantem; eadem de Mercurio est demonstratio: atqui haec non cernuntur, ergo falsa est suppositio. Deinde, ponamus terram in C. Venerem in H. erit in maximis a motu medio digressionibus, &Soli tamen proxima, quod etiam est falsum; contingeret, repedationes ejus extra conjunctionem Solis fieri; quod etiam falsum, veniens enim ab N in O regrederetur, extra Solis conjunctionem; sicut &Mercurius, qui aliquando terra proficiscente a P in C totum conficeret circulum, &semper terris appareret: quae omnia cum in phaenomena pugnent, omnium saeculorum observationibus comprobata, dubium non est, quin &hypothesis unde illa sequuntur falsa sit: non itaque intra Solem &terram circuli illorum comprehenduntur, sed phaenomena demonstrative ostendunt hos duos planetas circa Solem volvi.