Latin
THEOREMA
Ismael Boulliau, Philolaus 86-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA Si corpus circulari unico motu, &in uno moveatur circulo, &circa videntem motu proprio partem circuli describat, at videatur ferri per alium circulum exteriorem, à quo, &simul videns capiatur, &integram in illo revolutionem facere, necesse est oculum circulariter circa praedictum corpus moveri. DEMONS TRATIO. CIt corpus circulariter motum E, unico motu, &in unico circulo OMBE, quodque motu proprio describat circa videntem C, partem circuli RAB, videatur tamen ab oculo C, percurrere circulum DKL; Dico videntem C, necessario moveri circa circulum BME. Si enim C non moveretur, corpus E motum per EMB ostensum est descripturum solummodo circumferentiam EB, &in extimo circulo LK; non igitur totam peripheriam DFLD videbitur percurrere, quod est contra hypothesim: penes visum enim est aliquando corpus E in O, per lineam EO, &aliquando in G per lineam EG. Oportuit igitur oculum venisse in N, quando vidit E in O quando vero visum fuit E mobile in G, oportuit oculum profectum fuisse in H, &mobile fuisse in E vel B. propterea videntem circumlatum fuisse necessarium est. Quare, si corpus circulari unico motu, &c. quod suscepimus probandum.