Latin
THEOREMA
Ismael Boulliau, Philolaus 87
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA III. Si corpus quod unico movetur motu circulari, &in uno circulo, appareat modo tardum, modo velox, alias progredi, alias regredi, necesse est videntem oculum moveri motu circulari, &describere circulum infra, vel supra illum in quo movetur mobile, motibus tamen inaequalibus inter se comparatis. DEMONSTRATIO. SIt igitur corpus mobile F, quod unico moveatur motu in circulo FBI, secundum ordinem literarum FBI, quod respeosctu G oculi videntis appareat aliquando velocius, aliquando tardius; alias progredi, alias regredi; dico videntem G necessario moveri, motu tamen inaequali motui mobilis F. Supponamus itaque quod aliquo temporis momento fuerint corpus F, &videns G, in una, &eadem recta linea, à centro A, nempe AGF; sed quo tempore F venerit in L, appareat repedare versus E ad punctum N; si corpus G, in quo est videns, non sit mobile, sed remaneat in puncto in quo fuerat prius, nempe in G, videbitur mobile F in L profectum sub linea GLO. non ergo videbitur regressum esse a D versus E, sed promotum, quod est contra hypothesim. Oportet igitur lineam visibilem sub qua videtur corpus in L positum regressum versus E, utrique GO, AD, inclinatam esse; &videri corpus sub linea NLE, oculo scilicet in B posito. ergo oculus G motus est quantitate arcus Gβ. Ponamus, ubi F venerit in δ, apparere in Q, augerique velocitatem illius versus E, arcu QO, quia si foret in G, videretur per lineam GAN, &velocitatem minuisse, quod contra hypothesim accideret; necesse est videntem G locum mutasse, &esse in recta linea QOE, &consequenter oculum post unam revolutionem emensum esse arcum Gβ. ergo videns movetur in circulo interiore GEH.