Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Marcus Caecilianus Sasafras Pharmacopola Uraniae ., lines 3.3.2.95-3.3.2.112
Jacob Balde, Urania Victrix 3.3.2.95-112
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Trivia Pallas ,Iuno sint numina magna.
Praeferet, Uranie ,tamen ipse Paris .
Heu mihi si, incensum veluti tus fertur in auras:
Sic tuus in ventos omnis abibit amor.
Et quia te audieram, multorum (ignosce) procorum
Stante supercilio dissimulasse preces:
Pertimui merito, si iuncta superbia formae est,
Ne quoque dura mihi difficilisque fores.
Sed metuo frustra: famaeque licentia saepe
Peccat, et insontes arguit esse reos.
Te quam formosam tam suspicor esse modestam.
Nullum tu tristem mitis abire manus.
Evinctis myrto foribus suspendo corollas.
Suasit, et has vario flore ligavit amor.
Unus in his flos est: non obliviscere nostri.
Immortalem alii vel sine fine vocant.
Ut gemmae semper vireant, neque rure rigentur
Lethaeo ; lacrimis immaduere meis.