Latin
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania M. Caeciliano Sasafras Pharmacopolae .
Jacob Balde, Urania Victrix 3.4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sasafras Pharmacopoeus ,vilior scilicet procus, ab offensa Urania ,risu ludibrio, sannis excipitur. Ad ultimum misere vapulat. 1. Respondet Uranie :se vix literis apertis, olfecisse inepti Amasii desideria: quibus obsequi detrectet. 2. Non tanti aestimare se merces missas, fidei certitudine destitutas: neque duci cupidine perlustrandi oblata mirabilia prodigiosae Apothecae; quippe manifesti mendacii in multis arguenda ubi enim terrarum, quove sub sole piper glaucum crescat? Quis Phoenicen umquam viderit? 3. Inde quoque colligi: qualem artem, quoque fructu exerceat. Vulgi proverbium scilicet non aberrare. Seram ut parsimoniam, sic et sapientiam in fundo esse. 4. Album Graecum fortasse copiosius gustasse quam linguam Graecam . Qua audacia praesumat in Medicorum gloriam grassari? 5. Quotiens in Apothecis spectentur curiose multa vascula, sed vacua! Pyxides ornatae, sed inanes! 6. Muneribus odoriferis in amoris pignus missis, Uraniam non multum affici. Quorsum oleum et pigmenta faciem emaculantia? 7. Odorum fragrantiam et luxum, tam virum quam feminam dedecere. Unguentarios, militarem victricemque Romam emollivisse. Plures quoque nimiis odoribus periisse. 8. Cum Dea non sit: cur tus adoleverit mortali et invitae Virgini? Stultum Amatorem sceleratis insanare non potuisset. 9. Illum autem, pro Superi. Arcanum liquorem, quem missum tantopere commendaverit, merito suspectari. Quid? Manifestum philtrum fuisse: proinde statim effusum in terram. 10. Dirae in caducum impostorem. Allegoria.