Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania M. Caeciliano Sasafras Pharmacopolae ., lines 3.4.2.1-3.4.2.44
Jacob Balde, Urania Victrix 3.4.2.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Vix contacta fuit transmissa voluminis ora:
Olfeci votum, Pharmacopola, tuum.
Hic vel amor, dixi, vel odor, transpirat amoris.
Quidquid id est, halat, nescio qualis, odor.
Vincula dissolvo scripti lectura tenorem.
Qui scripti tenor est, vitae erat ille tuae.
Non bene discernas: an epistola fragret odore
Fortius, an stulto flagret amore magis.
O Sasafras ,Sasafras :quae te dementia cepit?
Mansisses, melius Caeciliane domi.
Illa quin potius sponsam regione requiris,
Trudit ubi glaucum florida virga piper.
Improbe mercator, sanctique oblite pudoris:
In qua caeruleum crescit aroma plaga?
Nempe in qua ponit Phoenix Titanius ova:
Cum nullum tamen haec unica ponat avis.
Comparis est expers Senior iuvenescit in igne;
Seque novum ex busto suscitat ipse cinis.
Vidistine lupos pennatos atque volantes?
Vera loquar: pennis tu sine Marce ,volas.
Vidistine canem generatum gurgite Nili ?
Atqui istum fluvium pertimuere canes.
Ut canis e Nilo ,Naturae ex fonte videris,
Hoc est, exigua mente bibisse parum
Te tamen Hebraei gnarum et sermonis Achivi
Iactas? Ceu lingua gnarus utraque loqui.
Ut credam toties deprenso caedere ventos:
Fallacique procul fixa ferire sono!
Qui semel assuerit ceris mendacibus uti:
Aerium, nullo tramite, scindit iter.
Ludit, et ambiguis Verum praetervolat alis.
Tam leve remigium gloria vana regit.
Ergo meus Sasafras etiam tonat ore Pelasgo !
Dii faciant, laudis summa sit ista tuae.
Longe alio sed vos titulo proverbia vulgi.
Condecorant: quae si vera, peritus homo es
Quam vereor, ne nunc etiam iacularis in altum:
Ut levis a tergo sibilat aura tuo.
Forsitan idcirco, quod Graecum saepius album
Miscueris; meritum Graecule nomen habes.
Haec inter clamas: et nos emergimus olim.
Nos quoque iam Medici non sine laude sumus.
Echo clamat ad haec: et vos occiditis olim;
Adque necem vires consiliumque datis.