Latin
40.5 to 40.7
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 40.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae autem ex concluso tumescunt aere, tumore ac duritie uteri eas su perant quae ex retentis turgent humoribus. Tympanitis etiam interdum concidit, recedit, &de loco mouetur in locum, nec sine doloribus sentitur: hydrops autem, id est, retenti humores, raro mouentur, sed continuo uentris sonitu perstrepunt. Inter hos ipsos autem tumores &molam suum quoque discrimen est. Nam in gestatione molae multo durior existit uenter, quàm in istis tumoribus. In hydrope tumescunt crura, in mola uero mi nuuntur ac tabescunt. In tympanitide durior est uenter tympani instar resonans, in mola uero non item. Et hac ratione similium horum tumorum discrimina obseruari possunt, &quàm difficulter curari queant, intelligi. APVT II. De cura molae &aliorum falsorum tumorum uteri. N cura molae diaeta ante omnia talis instituenda est, ut tota ad calidum &humidum declinet. Vbi etiam missione sanguinis opus fore uidebitur, malleoli uena aperiatur. Inde expurganda erit materia ea ratione quam deinceps in Retentione men struorum traditam uidebis. His praemissis ea quae inter ne purgant &curant, adhiberi quoque externae curae pos sunt. In primis autem encathismo utendum, in quo quae Encathismus. molam gestauerit singulis diebus mane &uesperi uacuo uentriculo desubtus ad umbilicum usque insideat,