Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 53
Unproofread scanNot analysed yet
Ductus salivales sunt duplices, superiores &inferiores, ab inventoribus Stenoniani &Whartoniani vocati. 16. Salivae usus est, ut continuò in os defluat, &sensim deglutita concoctionem promoveat, ne salsi intemperies in Lingua praevaleat, sitis oriatur, &appetitus destruatur, ad distinguendos denique atque percipiendos sapores utilissima. Profluit autem saliva è genere nervoso &arterioso. 18. Ad salivam promendam praeter ductus salivales adhuc conspirant Glandulae buccales, sublinguales &palatinae. 19. Haec, Chymicâ arte examinata, multum aquae, tantillum Spiritûs volatilis, portionem salis lixiviosi cum pauco oleo piritui acido mixto ac temperato continet.