Latin
CAPUT QUARTUM
Jacques Rohault, Physica 54
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT QUARTUM. Bile. 1. gllis nutriens (abusivè dicta) est pars chyli butyrosa, calidior, mobilior, quae chylum extrà &in sanguine attenuat, &cum eo vasa ad partes nutriendas permeat. Generatur à calore naturali &pinguedine sanguinis, atque saporem habet dulcissimum, spiritibus nostris gratissimum, quô delectantur, inviscantur, inebriantur. Haec Bilis (si bilis dicenda) effervescentiam in corde suscitat, sanguinis purpurae prima rudimenta tradit, spiritus auget, &vitam conservat, quae Biolychnium est ab accenso sulphurenaturali in corde productum. Perpetuâ autem sanguinis circulatione bilis nutrititia ab eodem calore vitali amarorem atque flavedinem manifestè contrahit, &excrementitia evadit, atque per glandulas hepatis acini formes vel in vesiculam bilaria, vel intestina &c. evacuatur. 5. Bilis haec ad intestina provoluta, succo pancreatico commixta fermentationem causatur, &excrementorum separationem juvat: corpusculis suis salinis particulas chyli viscosiores discerpit. 6. Bilis per putredinem accensa &velociùs mota febrem suscitat &motu isto febrili omnia heterogenea è corpore expellit. 7. Bilis chymicè resoluta aquam praebet copiosam, ferè insipidam, paucis spiritibus praeditam.