Latin
CAPUT QUARTUM
Jacques Rohault, Physica 55
Unproofread scanNot analysed yet
Sulphur seu Oleum exaltatum, a quo si phlegma omne fuerit remotum Igne etiam intensissimo a sale fixo copioso separari nequit, sed facilè inflammatur, ac velut resina fragile &durum efficitur; ultimò, ipsâ terrâ insipidâ remanente. 8. Amara vim habent exsiccandi, abstergendi, meatus expurgandi &putredini resistendi. 9. Si Bilis exgrementitiae naturalis vinculum solvatur per aliorum humorum admistionem, praeternaturalis fit, corrumpitur, &variè coloratur. CAPUT QUINTUM. Sanguine. 1. SAnguis est Chylus in corde elaboratus, rui bicundus, insipidus, effervescens, è sinistro cordis ventriculo per arterias pulsus, omnes corporis partes alluens, &nutriens, pervenas verò in dextrum Cordis ventriculum regressus, vitalitatem redintegrans &conservans. Officina sanguinis Cor est, quod I. machina ejus elegantissima convincit. 2. punctum rubrum saliens inEmbryone idem testatur. Causa rubedinis in sanguine est sulphur exaltatum &dissolutum. Pulsus &calor sanguinem aere plenum &spirituosum esse demonstrant. 5.